Acts 4:12-22

12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis

Images for Acts 4:12-22

The Latin Vulgate is in the public domain.