Acts 7:24-34

24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
The Latin Vulgate is in the public domain.