Additions to Esther 10:4-14

4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.
5 Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis:nec eorum quidquam irritum fuit.
6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemqueconversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rexaccepit uxorem, et voluit esse reginam.
7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
8 Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delerenomen Iudaeorum.
9 Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvumfecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis,et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:
10 et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteramcunctarum Gentium.
11 Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diemcoram Deo universis gentibus:
12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae.
13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima,et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudioin unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationespopuli Israel.
14 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attuleruntDosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat,et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixeruntinterpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem.
The Latin Vulgate is in the public domain.