Additions to Esther 1:4-14

4 et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus,et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:
5 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
6 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes,ut pugnarent contra gentem iustorum.
7 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationiset angustiae, et ingens formido super terram.
8 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua,et praeparata ad mortem.
9 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvuscrevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
10 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt,et devoraverunt inclytos.
11 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato,cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo,scire cupiens quid significaret somnium.
12 Morabatur (c) autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Tharaeunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
13 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentiuspervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere,et nunciavit super eo regi.
14 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.
The Latin Vulgate is in the public domain.