Additions to Esther 4:25-35

25 Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui,quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
26 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
27 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo,et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomentuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
28 Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavitad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
29 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum,quod imminebat.
30 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui aptaindumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercoreimplevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca,in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
31 Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi,qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeterte nullus est auxiliator alius.
32 Periculum meum in manibus meis est.
33 Audivi a patre meo (d) quod tu Domine tulisses Israel decunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis,ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
34 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos inmanus inimicorum nostrorum:
35 coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine:
The Latin Vulgate is in the public domain.