Additions to Esther 4:37-47

37 volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam,et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templiet altaris tui,
38 ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem,et praedicent carnalem regem in sempiternum.
39 Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideantad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum,qui in nos coepit saevire, disperde.
40 Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae,et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis:
41 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis,et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat,et ceteri, qui ei consentiunt.
42 Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliudauxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
43 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubileincircumcisorum, et onmis alienigenae.
44 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae etgloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae,et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebussilentii mei,
45 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placueritconvivium regis, et non biberim vinum libaminum:
46 et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translatasum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
47 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliamspem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
The Latin Vulgate is in the public domain.