Additions to Esther 8:27-36

27 Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos,in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,
28 et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei,cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum,et usque hodie custoditur.
29 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat,sciatis esse irritas.
30 Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan,et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis:non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.
31 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctisurbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis.
32 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorumparaverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi,qui vocatur Adar.
33 hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus,eis vertit in gaudium.
34 Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem,et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur,
35 onmes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide reciperemercedem: qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
36 Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit sollemnitatishuius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur,ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum,pro exemplo contemptus, et inobedientiae.
The Latin Vulgate is in the public domain.