Baruch 3:5-15

5 noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
6 quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
8 et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
9 audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
10 quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
11 inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
12 dereliquisti fontem sapientiae
13 si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
14 disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
15 quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
The Latin Vulgate is in the public domain.