Ben Sira 19:17-27

17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris
18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis
19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia
20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia
21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi
22 est sollertia certa et ipsa iniqua
23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet
26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus
27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo
The Latin Vulgate is in the public domain.