Ben Sira 30:19-27

19 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur
20 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
21 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans
22 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo
23 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
24 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
25 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus
27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt
The Latin Vulgate is in the public domain.