Daniel 5:19-29

19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.
20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est:
21 et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius: foenum quoque ut bos comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
22 Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia:
23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es: et vasa domus eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc, quod exaratum est.
25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: MANE, THECEL, PHARES.
26 Et haec est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
27 THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens.
28 PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
29 Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius: et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
The Latin Vulgate is in the public domain.