Ecclesiastes 7:17-27

17 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
18 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
19 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
20 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
21 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
22 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
23 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
24 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
25 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
26 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
27 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
The Latin Vulgate is in the public domain.