Exodus 26:22-32

22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
The Latin Vulgate is in the public domain.