Ezekiel 12:7-17

7 feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum
8 et factus est sermo Domini ad me mane dicens
9 fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis
10 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum
11 dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt
12 et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram
13 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur
14 et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
15 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus
17 et factus est sermo Domini ad me dicens
The Latin Vulgate is in the public domain.