8
sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis
9
viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui
10
verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te
11
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te
12
munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus
13
ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
14
numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
15
et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te
16
et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus