Ezekiel 48:4-14

4 et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una
5 et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una
6 et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una
7 et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una
8 et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius
9 primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus
10 hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius
11 sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae
12 et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum
13 sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium
14 et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino

Ezekiel 48:4-14 Meaning and Commentary

INTRODUCTION TO EZEKIEL 48

In this chapter an account is given of the portions of the twelve tribes in the land of Israel; seven to the north of the sanctuary, Dan, Asher, Naphtali, Manasseh, Ephraim, Reuben, and Judah, Eze 48:1-7, between which and Benjamin lay the holy portion of the land, for the sanctuary and the priests of it, and for the Levites, and for the city and its suburbs, and for the prince, Eze 48:8-22 then the portions of the other five tribes to the south of the sanctuary, Benjamin, Simeon, Issachar, Zebulun, and Gad, Eze 48:23-29, after which the city is described by its outlets, north, east, south, and west; by its twelve gates, three at each point; by its circumference and by its name, Eze 48:30-35.

The Latin Vulgate is in the public domain.