Galatians 2:11-21

11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat
12 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
15 nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
17 quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
18 si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo
19 ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci
20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
21 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est
The Latin Vulgate is in the public domain.