Genesis 15:12-21

12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos
The Latin Vulgate is in the public domain.