26
et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
27
cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
28
non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
29
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
30
esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31
respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
32
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
33
ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
34
illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
36
tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me