Genesis 33:1-9

1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos
3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius
4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit
5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
The Latin Vulgate is in the public domain.