Genesis 39:6-16

6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
The Latin Vulgate is in the public domain.