Hebrews 9:15-25

15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno

Images for Hebrews 9:15-25

The Latin Vulgate is in the public domain.