Jeremiah 23:19-29

19 ecce turbo dominicae indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum venie
20 non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius
21 non mittebam prophetas et ipsi currebant non loquebar ad eos et ipsi prophetaban
22 si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis
23 putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de longe
24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus
25 audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi
26 usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui
27 qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal
28 propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit Dominus
29 numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram
The Latin Vulgate is in the public domain.