Job 1:6-16

6 quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
7 cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo
9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra
11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
The Latin Vulgate is in the public domain.