Job 21:13-23

13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
The Latin Vulgate is in the public domain.