Joshua 13:1-12

1 Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa
2 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri
3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas
4 ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei
5 eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath
6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi
7 et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse
8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon
10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca
12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit
The Latin Vulgate is in the public domain.