Judith 6:10-20

10 porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent
11 in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel
12 in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum
13 quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus caeli defensor eorum est
14 cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt
15 dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias
16 finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior
17 dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem praedicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas
18 cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris
19 tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam
20 et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio refecerunt
The Latin Vulgate is in the public domain.