Leviticus 13:29-39

29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos
30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est
31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus
32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis
33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis
34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit
35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est
37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum
The Latin Vulgate is in the public domain.