Leviticus 19:17-27

17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
19 leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris
20 homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera
21 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem
22 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis
24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino
25 quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester
26 non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia
27 neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam
The Latin Vulgate is in the public domain.