Leviticus 26:14-24

14 quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea
15 si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum
16 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur
17 ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente
18 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
19 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam
20 consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt
21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra
22 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae
23 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi
24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra
The Latin Vulgate is in the public domain.