1
post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
2
et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
3
ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
4
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
5
in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
6
et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
7
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
8
et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
9
et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
10
in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
11
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
12
dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
13
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
14
verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
15
et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris