Matthew 27:1-9

1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
The Latin Vulgate is in the public domain.