Matthew 27:23-33

23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
The Latin Vulgate is in the public domain.