Obadiah 1:8-18

8 numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau
9 et timebunt fortes tui a meridie ut intereat vir de monte Esau
10 propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio et peribis in aeternum
11 in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis
12 et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis eius et non laetaberis super filios Iuda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiae
13 neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum neque despicies et tu in malis eius in die vastitatis illius et non emitteris adversum exercitum eius in die vastitatis illius
14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos eius in die tribulationis
15 quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum
16 quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes iugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint
17 et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Iacob eos qui se possederant
18 et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiae domus Esau quia Dominus locutus est
The Latin Vulgate is in the public domain.