Philemon 1:7-17

7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
The Latin Vulgate is in the public domain.