Psalms 77:52-62

52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
The Latin Vulgate is in the public domain.