Susanna 1:1-9

1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:
2 Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ pulchram nimis, et timentem Deum:
3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
4 Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium.
5 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
6 Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius:
9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.
The Latin Vulgate is in the public domain.