Titus 1:1-7

1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
The Latin Vulgate is in the public domain.