Tobit 4:6-16

6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri
7 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini
8 quomodo potueris ita esto misericors
9 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude
10 praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis
11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras
12 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam
13 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire
14 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio
15 quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat
16 quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias
The Latin Vulgate is in the public domain.