Tobit 5:21-28

21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum
22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul
23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
24 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum
25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum
26 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum
27 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos
28 ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit
The Latin Vulgate is in the public domain.