Wisdom 13:12-19

12 reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur
13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis
14 aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens
15 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro
16 ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio
17 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
18 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
19 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis
The Latin Vulgate is in the public domain.