Wisdom 15:10-19

10 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
11 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem
12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit
14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi
15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
16 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
17 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
18 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora
19 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius
The Latin Vulgate is in the public domain.