Wisdom 16:4-14

4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur
5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae
7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem
8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo
9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos
11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia
13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis
14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est
The Latin Vulgate is in the public domain.