Wisdom 1:1-10

1 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
2 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum
3 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes
4 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis
5 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate
6 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
8 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium
9 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius
10 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur
The Latin Vulgate is in the public domain.