Wisdom 3:1-10

1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
2 visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum
3 et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
4 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
5 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
6 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
9 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
The Latin Vulgate is in the public domain.