Wisdom 7:12-22

12 et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est
13 quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo
14 infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati
15 mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator
16 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina
17 ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
18 initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum
19 anni cursus et stellarum dispositiones
20 naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
21 et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia
22 est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere
The Latin Vulgate is in the public domain.