Wisdom 9:1-10

1 Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo
2 et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
6 et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
7 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
8 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
9 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
10 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te
The Latin Vulgate is in the public domain.