1 Chronicles 22; 1 Chronicles 23; 1 Chronicles 24; John 8:28-59

Viewing Multiple Passages

1 Chronicles 22

1 dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel
2 et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei
3 ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile
4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David
5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas
6 vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel
7 dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei
8 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me
9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius
10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum
11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
12 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui
13 tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas
14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia
15 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum
17 praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum
18 cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius
19 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Chronicles 23

1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex mili
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum
6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
7 Gersom Leedan et Semei
8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Lev
15 filii Mosi Gersom et Eliezer
16 filii Gersom Subuhel primus
17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
18 filii Isaar Salumith primus
19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartu
20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Ci
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Chronicles 24

1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3 et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
8 tertia Arim quarta Seorim
9 quinta Melchia sexta Maiman
10 septima Accos octava Abia
11 nona Hiesu decima Sechenia
12 undecima Eliasib duodecima Iacim
13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
14 quintadecima Belga sextadecima Emmer
15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses
16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir
25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
29 filius vero Cis Ierahemel
30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
The Latin Vulgate is in the public domain.

John 8:28-59

28 dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
29 et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
30 haec illo loquente multi crediderunt in eum
31 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
33 responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
34 respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
35 servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
36 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
37 scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis
38 ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
39 responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
41 vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
50 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat
51 amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
52 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
53 numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
55 et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
57 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo
The Latin Vulgate is in the public domain.