Exodus 36; Exodus 37; Exodus 38; Matthew 23:1-22

Viewing Multiple Passages

Exodus 36

1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
4 unde artifices venire conpulsi
5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent
8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
The Latin Vulgate is in the public domain.

Exodus 37

1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
2 et fecit illi coronam auream per gyrum
3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero
4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine
7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes
10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari
15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii
The Latin Vulgate is in the public domain.

Exodus 38

1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis
3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam
5 fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum
6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis
7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
8 fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi
9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant
12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea
13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem
16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria
19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae
20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos
21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat
23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii
25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum
26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
27 centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 23:1-22

1 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
2 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
3 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
4 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea mover
5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
6 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
8 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
9 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
11 qui maior est vestrum erit minister vester
12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum
18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donu
20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ips
22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
The Latin Vulgate is in the public domain.