Ezekiel 18; Ezekiel 19; James 4

Viewing Multiple Passages

Ezekiel 18

1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt
3 vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel
4 ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur
5 et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam
6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit
7 et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
8 ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum
9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus
10 quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis
11 et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem
12 egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem
13 ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit
14 quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis
15 super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit
16 et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
17 a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet
18 pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua
19 et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur
22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet
23 numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat
24 si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur
25 et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt
26 cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur
27 et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit
28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur
29 et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae
30 idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
31 proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel
32 quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ezekiel 19

1 et tu adsume planctum super principes Israhel
2 et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos
3 et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere
4 et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
5 quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum
6 qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare
7 didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius
8 et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est
9 et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel
10 mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
11 et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum
12 et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam
13 et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti
14 et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum
The Latin Vulgate is in the public domain.

James 4

1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
The Latin Vulgate is in the public domain.